monumenta.ch > Ambrosius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 9, 49
Est ergo individuum sapientiae atque iustitiae conturbernium: sed vulgi usu dividitur una quaedam forma virtutum, ut temperantia sit in despiciendis voluptatibus: fortitudo spectetur in laboribus et periculis: prudentia in delectu bonorum, sciens commoda et adversa distinguere: iustitia quae sit bona custos iuris alieni, et vindex proprietatis, suum cuique conservans. Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita haec facta divisio, ut ab illa subtili disputatione philosophicae sapientiae, quae limandae veritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur, retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Hac igitur divisione servata, revertamur ad propositum.